2 Kings 19

RAB., in lib. Reg., tom. 3. Mira regis humilitas et prudentia, etc., usque ad et inimicum in sua terra esse moriturum. . ID. Volente Deo Rabsaces deseruit obsidionem Jerusalem, et invenit Dominum suum vel capta vel deserta Lachis oppugnantem Lobnam. Sennacherib occurrens regi Aethiopum, misit ad Ezechiam epistolas ut quos viribus non cepit, sermone terreret. Pugnasse Sennacherib contra Aegyptios et obsedisse Pelusium, jamque exstructis aggeribus urbe capienda venisse Taracham regem Aethiopum in auxilium narrat Herodotus. RAB. Prius Ezechias Domini terrore perterritus adorare in templo non audebat vel liberas ibi fundere preces, nunc dicente Isaia: Isa. 41., audacter Dominum deprecatur. . RAB. Quia cunctis gentibus idola adorantibus, haec sola conservat castitatem religionis unius Dei, et quae ne ad majorem blasphemiam concitaret, praesenti non respondit: post abeuntem movit caput ad rogandum Deum, vel certe ad deridendam arrogantiam ejus certa de ultione. Nec ipse per se, sed per servos suos, ut major esset arrogantia, Dominum blasphemavit. . ID. Altitudo montium et juga Libani excelsae cedri et abietes. Vel per metaphoram de cunctis gentibus accipiendum est et principibus earum. Vel de Hierusalem, quae est Libanus, cedri et abietes, potentes et optimates. ID. Vel prae multitudine exercitus omnia fluenta siccavit, ut puteos sibi fodere compulsus sit. Vel omnis populus, quos aquae significant, suo vastatur exercitu. ID. Haec ex persona Domini, etc., usque ad quod tuam ferocitatem domet, et te reducat in Assyrios. . ID. Eorum quae praenuntio, etc., usque ad imo zelo quo adversus impios zelatus est populum suum. Isaias ita: Isa. 37.. Omnibus ab exercitu vastatis sive Vel simulatione hoc dictum est, quia putabant se fame perituros. . RAB. Propter futurorum spem, praesentem excutit metum. Dicit autem, quia non suo merito, sed Dei clementia conserventur, imo et patris eorum David memoria: in quo monentur et suae negligentiae et illius fidei et justitiae, quia in tantum diligit Deus justitiam, ut posteros majorum virtute tueatur. RAB. Tot ab uno angelo una nocte caeduntur, et absque vulneribus mors saeva discurrit. Super quo in Paralipomenis legitur: Reversusque est cum ignominia in terram suam. Qui servatus est, ut fieret testis majestatis illius quem paulo ante contempserat. . RAB. Quasi victoriam de hostibus reportaret, contemptor veri Dei in fano falsi numinis trucidatur: nec angelico perit gladio quod erat commune, sed parricidio filiorum. ID. Pharao quoque in decem Aegypti servatur plagis, ut novissimus pereat. Ararath regio in Armenia campestri, per quam Araxes fluit incredibilis ubertatis ad radices Tauri montis. Ergo et arca Noe non ad montes generaliter Armeniae delata est, sed ad montes Tauri altissimos qui Ararath imminet campis.
Copyright information for VulgGlossa